{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk023.htm","path":"bib/vul/luk023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk023.htm","text":"1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.\n2 C\u0153perunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare C\u00e6sari, et dicentem se Christum regem esse.\n3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Jud\u00e6orum? At ille respondens ait: Tu dicis.\n4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio caus\u00e6 in hoc homine.\n5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Jud\u00e6am, incipiens a Galil\u00e6a usque huc.\n6 Pilatus autem audiens Galil\u00e6am, interrogavit si homo Galil\u00e6us esset.\n7\u00a0Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.\n \n8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.\n9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.\n10 Stabant autem principes sacerdotum et scrib\u00e6 constanter accusantes eum.\n11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.\n12\u00a0Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.\n \n13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,\n14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.\n15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.\n16 Emendatum ergo illum dimittam.\n17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.\n18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:\n19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.\n20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.\n21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.\n22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.\n23\u00a0At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.\n \n24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.\n25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.\n26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.\n27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, qu\u00e6 plangebant et lamentabantur eum.\n28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Fili\u00e6 Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.\n29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beat\u00e6 steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera qu\u00e6 non lactaverunt.\n30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.\n31 Quia si in viridi ligno h\u00e6c faciunt, in arido quid fiet?\n32\u00a0Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.\n \n33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvari\u00e6, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.\n34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.\n35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.\n36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,\n37 et dicentes: Si tu es rex Jud\u00e6orum, salvum te fac.\n38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris gr\u00e6cis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Jud\u00e6orum.\n39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.\n40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.\n41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.\n42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.\n43\u00a0Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.\n \n44 Erat autem fere hora sexta, et tenebr\u00e6 fact\u00e6 sunt in universam terram usque ad horam nonam.\n45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.\n46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et h\u00e6c dicens, expiravit.\n47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.\n48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant qu\u00e6 fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.\n49\u00a0Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, qu\u00e6 secut\u00e6 eum erant a Galil\u00e6a, h\u00e6c videntes.\n \n50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:\n51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimath\u00e6a civitate Jud\u00e6\u00e6, qui exspectabat et ipse regnum Dei:\n52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:\n53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.\n54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.\n55 Subsecut\u00e6 autem mulieres, qu\u00e6 cum eo venerant de Galil\u00e6a, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.\n56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 23","type":"page"}
