{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/luk024.htm","path":"bib/vul/luk024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/luk024.htm","text":"1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes qu\u00e6 paraverant aromata:\n2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.\n3 Et ingress\u00e6 non invenerunt corpus Domini Jesu.\n4 Et factum est, dum mente consternat\u00e6 essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.\n5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid qu\u00e6ritis viventem cum mortuis?\n6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galil\u00e6a esset,\n7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.\n8 Et recordat\u00e6 sunt verborum ejus.\n9 Et regress\u00e6 a monumento nuntiaverunt h\u00e6c omnia illis undecim, et ceteris omnibus.\n10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceter\u00e6 qu\u00e6 cum eis erant, qu\u00e6 dicebant ad apostolos h\u00e6c.\n11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.\n12\u00a0Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.\n \n13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.\n14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus qu\u00e6 acciderant.\n15 Et factum est, dum fabularentur, et secum qu\u00e6rerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:\n16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.\n17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?\n18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti qu\u00e6 facta sunt in illa his diebus?\n19 Quibus ille dixit: Qu\u00e6? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:\n20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:\n21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Isra\u00ebl: et nunc super h\u00e6c omnia, tertia dies est hodie quod h\u00e6c facta sunt.\n22 Sed et mulieres qu\u00e6dam ex nostris terruerunt nos, qu\u00e6 ante lucem fuerunt ad monumentum,\n23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.\n24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.\n25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus qu\u00e6 locuti sunt prophet\u00e6!\n26 Nonne h\u00e6c oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?\n27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis qu\u00e6 de ipso erant.\n28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.\n29 Et co\u00ebgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.\n30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.\n31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.\n32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?\n33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,\n34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.\n35\u00a0Et ipsi narrabant qu\u00e6 gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.\n \n36 Dum autem h\u00e6c loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.\n37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.\n38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?\n39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.\n40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.\n41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus pr\u00e6 gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?\n42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.\n43\u00a0Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.\n \n44 Et dixit ad eos: H\u00e6c sunt verba qu\u00e6 locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia qu\u00e6 scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.\n45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,\n46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:\n47 et pr\u00e6dicari in nomine ejus p\u0153nitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.\n48 Vos autem testes estis horum.\n49\u00a0Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.\n \n50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.\n51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in c\u00e6lum.\n52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:\n53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.","title":"Vulgate: Luke: Luke Chapter 24","type":"page"}
