{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1005.htm","path":"bib/vul/ma1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1005.htm","text":"1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia \u00e6dificatum est altare et sanctuarium sicut prius, irat\u00e6 sunt valde:\n2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et c\u0153perunt occidere de populo, et persequi.\n3 Et debellabat Judas filios Esau in Idum\u00e6a, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Isra\u00eblitas: et percussit eos plaga magna.\n4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.\n5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.\n6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:\n7 et commisit cum eis pr\u00e6lia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:\n8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Jud\u00e6am.\n9 Et congregat\u00e6 sunt gentes qu\u00e6 sunt in Galaad adversus Isra\u00eblitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem.\n10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes: Congregat\u00e6 sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,\n11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum.\n12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.\n13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.\n14 Et adhuc epistol\u00e6 legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galil\u00e6a conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba h\u00e6c:\n15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galil\u00e6a alienigenis, ut nos consumant.\n16\u00a0Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.\n \n17 Dixitque Judas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galil\u00e6a: ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.\n18 Et reliquit Josephum filium Zachari\u00e6, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Jud\u00e6a ad custodiam:\n19 et pr\u00e6cepit illis, dicens: Pr\u00e6estote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.\n20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galil\u00e6am: Jud\u00e6 autem octo millia in Galaaditim.\n21 Et abiit Simon in Galil\u00e6am, et commisit pr\u00e6lia multa cum gentibus: et contrit\u00e6 sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam\n22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,\n23\u00a0et assumpsit eos qui erant in Galil\u00e6a et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus qu\u00e6 erant illis, et adduxit in Jud\u00e6am cum l\u00e6titia magna.\n \n24 Et Judas Machab\u00e6us, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.\n25 Et occurrerunt eis Nabuth\u00e6i, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia qu\u00e6 acciderant fratribus eorum in Galaaditide,\n26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: h\u00e6 omnes civitates munit\u00e6 et magn\u00e6.\n27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.\n28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.\n29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.\n30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.\n31 Et vidit Judas quia c\u0153pit bellum, et clamor belli ascendit ad c\u00e6lum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:\n32 et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris.\n33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.\n34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machab\u00e6us est, et refugerunt a facie ejus: et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.\n35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.\n36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.\n37 Post h\u00e6c autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.\n38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes qu\u00e6 in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:\n39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in pr\u00e6lium. Et abiit Judas obviam illis.\n40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aqu\u00e6: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;\n41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.\n42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aqu\u00e6, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in pr\u00e6lium.\n43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contrit\u00e6 sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.\n44\u00a0Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Jud\u00e6.\n \n45 Et congregavit Judas universos Isra\u00eblitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.\n46 Et venerunt usque Ephron: et h\u00e6c civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.\n47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis,\n48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.\n49 Et pr\u00e6cepit Judas pr\u00e6dicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco:\n50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus:\n51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos.\n52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.\n53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda:\n54\u00a0et ascenderunt in montem Sion cum l\u00e6titia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.\n \n55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galil\u00e6a contra faciem Ptolemaidis,\n56 audivit Josephus Zachari\u00e6 filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et pr\u00e6lia qu\u00e6 facta sunt,\n57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes qu\u00e6 in circuitu nostro sunt.\n58 Et pr\u00e6cepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.\n59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.\n60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Jud\u00e6\u00e6: et ceciderunt illo die de populo Isra\u00ebl ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo:\n61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.\n62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Isra\u00ebl.\n63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Isra\u00ebl, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.\n64\u00a0Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.\n \n65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra qu\u00e6 ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.\n66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.\n67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in pr\u00e6lium.\n68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 5","type":"page"}
