{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1006.htm","path":"bib/vul/ma1006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1006.htm","text":"1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,\n2 templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loric\u00e6, et scuta, qu\u00e6 reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Gr\u00e6cia.\n3 Et venit, et qu\u00e6rebat capere civitatem, et depr\u00e6dari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate:\n4 et insurrexerunt in pr\u00e6lium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.\n5 Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra qu\u00e6 erant in terra Juda:\n6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Jud\u00e6orum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, qu\u00e6 ceperunt de castris, qu\u00e6 exciderunt:\n7 et quia diruerunt abominationem, quam \u00e6dificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.\n8 Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem pr\u00e6 tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.\n9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.\n10 Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde pr\u00e6 sollicitudine:\n11 et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristiti\u00e6, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea!\n12 Nunc vero reminiscor malorum qu\u00e6 feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea qu\u00e6 erant in ea, et misi auferre habitantes Jud\u00e6am sine causa.\n13 Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.\n14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et pr\u00e6posuit eum super universum regnum suum:\n15 et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.\n16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.\n17\u00a0Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator.\n \n18 Et hi qui erant in arce, concluserant Isra\u00ebl in circuitu sanctorum: et qu\u00e6rebant eis mala semper, et firmamentum gentium.\n19 Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.\n20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.\n21 Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur: et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Isra\u00ebl,\n22 et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros?\n23 Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in pr\u00e6ceptis ejus, et obsequi edictis ejus:\n24 et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et h\u00e6reditates nostr\u00e6 diripiebantur.\n25 Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros:\n26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt:\n27 et nisi pr\u00e6veneris eos velocius, majora quam h\u00e6c facient, et non poteris obtinere eos.\n28 Et iratus est rex, ut h\u00e6c audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant:\n29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.\n30 Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad pr\u00e6lium.\n31\u00a0Et venerunt per Idum\u00e6am, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.\n \n32 Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.\n33 Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in pr\u00e6lium, et tubis cecinerunt:\n34 et elephantis ostenderunt sanguinem uv\u00e6 et mori, ad acuendos eos in pr\u00e6lium:\n35 et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et gale\u00e6 \u00e6re\u00e6 in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique besti\u00e6 electi erant.\n36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.\n37 Sed et turres ligne\u00e6 super eos firm\u00e6 protegentes super singulas bestias: et super eas machin\u00e6: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister besti\u00e6.\n38 Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.\n39 Et ut refulsit sol in clypeos aureos et \u00e6reos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.\n40 Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate.\n41 Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turb\u00e6, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis.\n42 Et appropiavit Judas et exercitus ejus in pr\u00e6lium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.\n43 Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex:\n44 et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen \u00e6ternum.\n45 Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.\n46 Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.\n47\u00a0Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.\n \n48 Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Jud\u00e6am, et montem Sion.\n49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terr\u00e6.\n50 Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam.\n51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.\n52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.\n53 Esc\u00e6 autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Jud\u00e6a de gentibus, consumpserant reliquias eorum, qu\u00e6 reposit\u00e6 fuerant.\n54\u00a0Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum.\n \n55 Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,\n56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia qu\u00e6rebat suscipere regni negotia:\n57 festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.\n58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum:\n59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, qu\u00e6 despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia h\u00e6c.\n60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum: et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.\n61 Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.\n62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.\n63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 6","type":"page"}
