{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1007.htm","path":"bib/vul/ma1007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1007.htm","text":"1 Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.\n2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.\n3 Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum.\n4\u00a0Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.\n \n5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Isra\u00ebl: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.\n6 Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.\n7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.\n8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum,\n9 ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Isra\u00ebl.\n10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.\n11 Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.\n12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere qu\u00e6 justa sunt:\n13 et primi, Assid\u00e6i qui erant in filiis Isra\u00ebl: et exquirebant ab eis pacem.\n14 Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos:\n15 et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.\n16 Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est:\n17 Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.\n18 Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.\n19\u00a0Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.\n \n20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:\n21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui:\n22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Isra\u00ebl.\n23 Et vidit Judas omnia mala qu\u00e6 fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Isra\u00ebl, multo plus quam gentes:\n24\u00a0et exiit in omnes fines Jud\u00e6\u00e6 in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.\n \n25 Vidit autem Alcimus quod pr\u00e6valuit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.\n26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Isra\u00ebl: et mandavit ei evertere populum.\n27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,\n28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.\n29 Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam.\n30 Et innotuit sermo Jud\u00e6 quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.\n31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus: et exivit obviam Jud\u00e6 in pugnam juxta Capharsalama.\n32 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.\n33 Et post h\u00e6c verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, qu\u00e6 offerebantur pro rege.\n34 Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe,\n35 et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.\n36 Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt:\n37 Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo:\n38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.\n39 Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syri\u00e6.\n40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit:\n41 Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia:\n42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius.\n43 Et commiserunt exercitus pr\u00e6lium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in pr\u00e6lio.\n44 Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt:\n45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus:\n46 et exierunt de omnibus castellis Jud\u00e6\u00e6 in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.\n47 Et acceperunt spolia eorum in pr\u00e6dam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.\n48 Et l\u00e6tatus est populus valde, et egerunt diem illam in l\u00e6titia magna.\n49 Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.\n50 Et siluit terra Juda dies paucos.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 7","type":"page"}
