{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1008.htm","path":"bib/vul/ma1008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1008.htm","text":"1 Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia qu\u00e6 postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus.\n2 Et audierunt pr\u00e6lia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum:\n3 et quanta fecerunt in regione Hispani\u00e6, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, qu\u00e6 illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia:\n4 locaque qu\u00e6 longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terr\u00e6, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.\n5 Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos:\n6 et Antiochum magnum regem Asi\u00e6, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis:\n7 et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,\n8 et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi,\n9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his,\n10 et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem:\n11 et residua regna, et insulas, qu\u00e6 aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt.\n12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, qu\u00e6 erant proxima, et qu\u00e6 erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos:\n13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde.\n14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea.\n15 Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut qu\u00e6 digna sunt, gerant:\n16\u00a0et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari univers\u00e6 terr\u00e6 su\u00e6, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.\n \n17 Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem:\n18 et ut auferrent ab eis jugum Gr\u00e6corum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Isra\u00ebl.\n19 Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:\n20 Judas Machab\u00e6us, et fratres ejus, et populus Jud\u00e6orum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.\n21 Et placuit sermo in conspectu eorum.\n22 Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis \u00e6reis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:\n23 Bene sit Romanis, et genti Jud\u00e6orum, in mari et in terra in \u00e6ternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis.\n24 Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,\n25 auxilium feret gens Jud\u00e6orum, prout tempus dictaverit, corde pleno:\n26 et pr\u00e6liantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.\n27 Similiter autem et si genti Jud\u00e6orum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit:\n28 et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo:\n29 secundum h\u00e6c verba constituerunt Romani populo Jud\u00e6orum.\n30 Quod si post h\u00e6c verba hi aut illi addere aut demere ad h\u00e6c aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et qu\u00e6cumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.\n31 Sed et de malis, qu\u00e6 Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Jud\u00e6os?\n32 si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 8","type":"page"}
