{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1009.htm","path":"bib/vul/ma1009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1009.htm","text":"1 Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in pr\u00e6lio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Jud\u00e6am, et dextrum cornu cum illis.\n2 Et abierunt viam qu\u00e6 ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, qu\u00e6 est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.\n3 In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem:\n4 et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.\n5 Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo:\n6 et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.\n7 Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.\n8 Et dixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.\n9 Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus.\n10 Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen glori\u00e6 nostr\u00e6.\n11 Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii pr\u00e6ibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.\n12 Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis:\n13\u00a0exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Jud\u00e6 etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est pr\u00e6lium a mane usque ad vesperam.\n \n14 Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde:\n15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.\n16 Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo:\n17 et ingravatum est pr\u00e6lium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.\n18 Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.\n19 Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.\n20 Et fleverunt eum omnis populus Isra\u00ebl planctu magno, et lugebant dies multos,\n21 et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Isra\u00ebl!\n22\u00a0Et cetera verba bellorum Jud\u00e6, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.\n \n23 Et factum est: post obitum Jud\u00e6 emerserunt iniqui in omnibus finibus Isra\u00ebl, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.\n24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.\n25 Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis:\n26 et exquirebant, et perscrutabantur amicos Jud\u00e6, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.\n27\u00a0Et facta est tribulatio magna in Isra\u00ebl, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Isra\u00ebl.\n \n28 Et congregati sunt omnes amici Jud\u00e6, et dixerunt Jonath\u00e6:\n29 Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostr\u00e6.\n30 Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.\n31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Jud\u00e6 fratris sui.\n32 Et cognovit Bacchides, et qu\u00e6rebat eum occidere.\n33 Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecu\u00e6 et consederunt ad aquam lacus Asphar.\n34 Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.\n35 Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuth\u00e6os amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.\n36 Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia qu\u00e6 habebat, et abierunt habentes ea.\n37 Post h\u00e6c verba, renuntiatum est Jonath\u00e6 et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.\n38 Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.\n39 Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.\n40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum:\n41 et convers\u00e6 sunt nupti\u00e6 in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.\n42\u00a0Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis.\n \n43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.\n44 Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:\n45 ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et rip\u00e6, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi.\n46 Nunc ergo, clamate in c\u00e6lum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.\n47 Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro:\n48 et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.\n49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,\n50 et \u00e6dificaverunt civitates munitas in Jud\u00e6a, munitionem qu\u00e6 erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.\n51 Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Isra\u00ebl:\n52 et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum:\n53 et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.\n54 Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, pr\u00e6cepit Alcimus destrui muros domus sanct\u00e6 interioris, et destrui opera prophetarum: et c\u0153pit destruere.\n55 In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.\n56 Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.\n57\u00a0Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.\n \n58 Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.\n59 Et abierunt, et consilium ei dederunt.\n60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Jud\u00e6a, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.\n61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant maliti\u00e6, quinquaginta viros, et occidit eos:\n62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, qu\u00e6 est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.\n63 Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Jud\u00e6a erant, denuntiavit.\n64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.\n65 Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero:\n66 et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et c\u0153pit c\u00e6dere, et crescere in virtutibus.\n67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,\n68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.\n69\u00a0Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.\n \n70 Et cognovit Jonathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.\n71 Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vit\u00e6 ejus.\n72 Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat pr\u00e6datus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.\n73 Et cessavit gladius ex Isra\u00ebl: et habitavit Jonathas in Machmas, et c\u0153pit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 9","type":"page"}
