{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1010.htm","path":"bib/vul/ma1010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1010.htm","text":"1 Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic.\n2 Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in pr\u00e6lium.\n3 Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.\n4 Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos:\n5 recordabitur enim omnium malorum, qu\u00e6 fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.\n6 Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.\n7 Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.\n8 Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.\n9 Et traditi sunt Jonath\u00e6 obsides, et reddidit eos parentibus suis:\n10 et habitavit Jonathas in Jerusalem, et c\u0153pit \u00e6dificare et innovare civitatem.\n11 Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.\n12 Et fugerunt alienigen\u00e6, qui erant in munitionibus quas Bacchides \u00e6dificaverat:\n13 et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam:\n14\u00a0tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et pr\u00e6cepta Dei: erat enim h\u00e6c eis ad refugium.\n \n15 Et audivit Alexander rex promissa, qu\u00e6 promisit Demetrius Jonath\u00e6: et narraverunt ei pr\u00e6lia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt:\n16 et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.\n17 Et scripsit epistolam, et misit ei secundum h\u00e6c verba, dicens:\n18 Rex Alexander fratri Jonath\u00e6 salutem.\n19 Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:\n20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tu\u00e6, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et qu\u00e6 nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.\n21\u00a0Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegi\u00e6: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.\n \n22 Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait:\n23 Quid hoc fecimus, quod pr\u00e6occupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Jud\u00e6orum ad munimen sui?\n24 scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium.\n25 Et scripsit eis in h\u00e6c verba: Rex Demetrius genti Jud\u00e6orum salutem.\n26 Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus.\n27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his qu\u00e6 fecistis nobiscum:\n28 et remittemus vobis pr\u00e6stationes multas, et dabimus vobis donationes.\n29 Et nunc absolvo vos et omnes Jud\u00e6os a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis:\n30 et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis me\u00e6, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus qu\u00e6 addit\u00e6 sunt illi ex Samaria et Galil\u00e6a; ex hodierna die et in totum tempus:\n31 et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decim\u00e6 et tributa ipsius sint.\n32 Remitto etiam potestatem arcis, qu\u00e6 est in Jerusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.\n33 Et omnem animam Jud\u00e6orum, qu\u00e6 captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum.\n34 Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeni\u00e6, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Jud\u00e6is, qui sunt in regno meo:\n35 et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.\n36 Et ascribantur ex Jud\u00e6is in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copi\u00e6 ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni:\n37 et ex his constituentur super negotia regni, qu\u00e6 aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut pr\u00e6cepit rex in terra Juda.\n38 Et tres civitates, qu\u00e6 addit\u00e6 sunt Jud\u00e6\u00e6 ex regione Samari\u00e6, cum Jud\u00e6a reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.\n39 Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum.\n40 Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, qu\u00e6 me contingunt:\n41 et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.\n42 Et super h\u00e6c quinque millia siclorum argenti, qu\u00e6 accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et h\u00e6c ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.\n43 Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa qu\u00e6 sunt eis in regno meo, libera habeant.\n44 Et ad \u00e6dificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis:\n45 et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Jud\u00e6a.\n46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt maliti\u00e6 magn\u00e6, quam fecerat in Isra\u00ebl, et tribulaverat eos valde.\n47\u00a0Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.\n \n48 Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.\n49 Et commiserunt pr\u00e6lium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos.\n50 Et invaluit pr\u00e6lium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa.\n51 Et misit Alexander ad Ptolem\u00e6um regem \u00c6gypti legatos secundum h\u00e6c verba, dicens:\n52 Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,\n53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus:\n54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.\n55 Et respondit rex Ptolem\u00e6us, dicens: Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum.\n56 Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti.\n57 Et exivit Ptolem\u00e6us de \u00c6gypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.\n58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuntias ejus Ptolemaid\u00e6, sicut reges in magna gloria.\n59 Et scripsit rex Alexander Jonath\u00e6, ut veniret obviam sibi.\n60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.\n61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Isra\u00ebl, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex.\n62 Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.\n63 Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et pr\u00e6dicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione.\n64 Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, qu\u00e6 pr\u00e6dicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes:\n65 et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.\n66\u00a0Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et l\u00e6titia.\n \n67 In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.\n68 Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum.\n69 Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui pr\u00e6erat C\u0153lesyri\u00e6: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem,\n70 dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.\n71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum.\n72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:\n73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi?\n74 Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium:\n75 et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat: et oppugnavit eam.\n76 Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.\n77 Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.\n78 Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt pr\u00e6lium.\n79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.\n80 Et cognovit Jonathas quoniam insidi\u00e6 sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.\n81 Populus autem stabat, sicut pr\u00e6ceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum.\n82 Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt.\n83 Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.\n84 Et succendit Jonathas Azotum, et civitates qu\u00e6 erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni.\n85 Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.\n86 Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.\n87 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa.\n88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan.\n89 Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 10","type":"page"}
