{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1011.htm","path":"bib/vul/ma1011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1011.htm","text":"1 Et rex \u00c6gypti congregavit exercitum, sicut arena qu\u00e6 est circa oram maris, et naves multas: et qu\u00e6rebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.\n2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.\n3 Cum autem introiret civitatem Ptolem\u00e6us, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.\n4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui c\u00e6si erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.\n5 Et narraverunt regi quia h\u00e6c fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex.\n6 Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.\n7 Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem.\n8 Rex autem Ptolem\u00e6us obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.\n9 Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui:\n10 p\u0153nitet enim me quod dederim illi filiam meam: qu\u00e6sivit enim me occidere.\n11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.\n12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifest\u00e6 sunt inimiciti\u00e6 ejus.\n13\u00a0Et intravit Ptolem\u00e6us Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, \u00c6gypti et Asi\u00e6.\n \n14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis.\n15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolem\u00e6us rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.\n16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolem\u00e6us exaltatus est.\n17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolem\u00e6o.\n18 Et rex Ptolem\u00e6us mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.\n19\u00a0Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.\n \n20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Jud\u00e6a, ut expugnarent arcem qu\u00e6 est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas.\n21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.\n22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonath\u00e6 ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.\n23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Isra\u00ebl, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.\n24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus,\n25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.\n26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,\n27 et statuit ei principatum sacerdotii, et qu\u00e6cumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.\n28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Jud\u00e6am, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta.\n29 Et consensit rex: et scripsit Jonath\u00e6 epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:\n30 Rex Demetrius fratri Jonath\u00e6 salutem, et genti Jud\u00e6orum.\n31 Exemplum epistol\u00e6, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:\n32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.\n33 Genti Jud\u00e6orum amicis nostris, et conservantibus qu\u00e6 justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.\n34 Statuimus ergo illis omnes fines Jud\u00e6\u00e6, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, qu\u00e6 addit\u00e6 sunt Jud\u00e6\u00e6 ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his qu\u00e6 ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terr\u00e6 et pomorum.\n35 Et alia qu\u00e6 ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, qu\u00e6 nobis deferebantur,\n36 omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.\n37\u00a0Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonath\u00e6, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.\n \n38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.\n39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri:\n40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.\n41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in pr\u00e6sidiis erant: quia impugnabant Isra\u00ebl.\n42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non h\u00e6c tantum faciam tibi, et genti tu\u00e6, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.\n43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus.\n44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.\n45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.\n46 Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et c\u0153perunt pugnare.\n47 Et vocavit rex Jud\u00e6os in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:\n48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.\n49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Jud\u00e6i civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes:\n50 Da nobis dextras, et cessent Jud\u00e6i oppugnare nos, et civitatem.\n51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Jud\u00e6i in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.\n52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus.\n53 Et mentitus est omnia qu\u00e6cumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia qu\u00e6 sibi tribuerat, et vexabat eum valde.\n54 Post h\u00e6c autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.\n55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.\n56\u00a0Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.\n \n57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonath\u00e6, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.\n58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream:\n59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines \u00c6gypti.\n60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syri\u00e6 in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.\n61 Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gaz\u00e6: et obsedit eam, et succendit qu\u00e6 erant in circuitu civitatis, et pr\u00e6datus est ea.\n62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum.\n63 Et audivit Jonathas quod pr\u00e6varicati sunt principes Demetrii in Cades, qu\u00e6 est in Galil\u00e6a, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:\n64 et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.\n65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.\n66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea pr\u00e6sidium.\n67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor:\n68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso.\n69 Insidi\u00e6 vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt pr\u00e6lium.\n70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonath\u00e6 omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militi\u00e6 exercitus.\n71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.\n72 Et reversus est Jonathas ad eos in pr\u00e6lium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.\n73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc:\n74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 11","type":"page"}
