{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1012.htm","path":"bib/vul/ma1012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1012.htm","text":"1 Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam:\n2 et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam:\n3 et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Jud\u00e6orum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.\n4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.\n5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis:\n6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Jud\u00e6orum, Spartiatis fratribus salutem.\n7 Jampridem miss\u00e6 erant epistol\u00e6 ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.\n8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.\n9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,\n10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.\n11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis qu\u00e6 offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.\n12 L\u00e6tamur itaque de gloria vestra.\n13 Nos autem circumdederunt mult\u00e6 tribulationes, et multa pr\u00e6lia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.\n14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his pr\u00e6liis:\n15 habuimus enim de c\u00e6lo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.\n16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.\n17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostr\u00e6.\n18\u00a0Et nunc benefacietis respondentes nobis ad h\u00e6c.\n \n19 Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oni\u00e6:\n20 Arius rex Spartiatarum Oni\u00e6 sacerdoti magno salutem.\n21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Jud\u00e6is, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.\n22 Et nunc ex quo h\u00e6c cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.\n23\u00a0Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostr\u00e6, vestr\u00e6 sunt: et vestr\u00e6, nostr\u00e6: mandavimus itaque h\u00e6c nuntiari vobis.\n \n24 Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum:\n25 et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus.\n26 Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.\n27 Cum occidisset autem sol, pr\u00e6cepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum.\n28 Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis.\n29 Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia,\n30 et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum.\n31 Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabad\u00e6i: et percussit eos, et accepit spolia eorum.\n32 Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.\n33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima pr\u00e6sidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam\n34 (audivit enim quod vellent pr\u00e6sidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.\n35 Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis \u00e6dificare pr\u00e6sidia in Jud\u00e6a,\n36 et \u00e6dificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.\n37 Et convenerunt ut \u00e6dificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha:\n38\u00a0et Simon \u00e6dificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.\n \n39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asi\u00e6, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem:\n40 timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, qu\u00e6rebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.\n41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in pr\u00e6lium, et venit Bethsan.\n42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit,\n43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et pr\u00e6cepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.\n44 Et dixit Jonath\u00e6: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?\n45 et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua pr\u00e6sidia, et exercitum, et universos pr\u00e6positos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni.\n46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.\n47 Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galil\u00e6am duo millia: mille autem venerunt cum eo.\n48 Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.\n49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galil\u00e6am et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonath\u00e6.\n50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in pr\u00e6lium.\n51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt:\n52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Isra\u00ebl luctu magno.\n53 Et qu\u00e6sierunt omnes gentes qu\u00e6 erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim:\n54 Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 12","type":"page"}
