{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1013.htm","path":"bib/vul/ma1013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1013.htm","text":"1 Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.\n2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum:\n3 et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, pr\u00e6lia, et angustias quales vidimus:\n4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Isra\u00ebl, et relictus sum ego solus.\n5 Et nunc non mihi contingat parcere anim\u00e6 me\u00e6 in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.\n6 Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregat\u00e6 sunt univers\u00e6 gentes conterere nos inimiciti\u00e6 gratia.\n7 Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos:\n8 et responderunt voce magna, dicentes: Tu es dux noster loco Jud\u00e6, et Jonath\u00e6 fratris tui:\n9 pugna pr\u00e6lium nostrum: et omnia, qu\u00e6cumque dixeris nobis, faciemus.\n10 Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.\n11 Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.\n12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.\n13\u00a0Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.\n \n14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonath\u00e6, et quia commissurus esset cum eo pr\u00e6lium, misit ad eum legatos,\n15 dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia qu\u00e6 habuit, detinuimus eum.\n16 Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.\n17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Isra\u00ebl, dicentem:\n18 Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.\n19\u00a0Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonathan.\n \n20 Et post h\u00e6c venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam qu\u00e6 ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.\n21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.\n22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.\n23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.\n24 Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.\n25 Et misit Simon, et accepit ossa Jonath\u00e6 fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.\n26 Et planxerunt eum omnis Isra\u00ebl planctu magno, et luxerunt eum dies multos.\n27 Et \u00e6dificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum \u00e6dificium altum visu, lapide polito retro et ante.\n28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus:\n29 et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam \u00e6ternam: et juxta arma naves sculptas, qu\u00e6 viderentur ab omnibus navigantibus mare:\n30 hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.\n31 Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum:\n32\u00a0et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asi\u00e6, et fecit plagam magnam in terra.\n \n33 Et \u00e6dificavit Simon pr\u00e6sidia Jud\u00e6\u00e6, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus.\n34 Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.\n35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem:\n36 Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Jud\u00e6orum, salutem.\n37 Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere pr\u00e6positis regis remittere vobis qu\u00e6 indulsimus.\n38 Qu\u00e6cumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas \u00e6dificastis, vobis sint:\n39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.\n40\u00a0Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.\n \n41 Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Isra\u00ebl.\n42 Et c\u0153pit populus Isra\u00ebl scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Jud\u00e6orum.\n43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.\n44 Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.\n45 Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,\n46 et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.\n47 Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit \u00e6des in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:\n48 et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem.\n49 Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,\n50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus:\n51 et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Isra\u00ebl.\n52 Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum l\u00e6titia.\n53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.\n54 Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis pr\u00e6lii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 13","type":"page"}
