{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1015.htm","path":"bib/vul/ma1015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1015.htm","text":"1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Jud\u00e6orum, et univers\u00e6 genti:\n2 et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Jud\u00e6orum salutem.\n3 Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.\n4 Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.\n5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et qu\u00e6cumque alia dona remiserunt tibi:\n6 et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua:\n7 Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, qu\u00e6 fabricata sunt, et pr\u00e6sidia, qu\u00e6 construxisti, qu\u00e6 tenes, maneant tibi.\n8 Et omne debitum regis, et qu\u00e6 futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.\n9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.\n10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.\n11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam:\n12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus:\n13 et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum:\n14\u00a0et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.\n \n15 Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur h\u00e6c:\n16 Lucius consul Romanorum, Ptolem\u00e6o regi salutem.\n17 Legati Jud\u00e6orum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Jud\u00e6orum.\n18 Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.\n19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.\n20 Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.\n21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.\n22 H\u00e6c eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,\n23 et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.\n24\u00a0Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Jud\u00e6orum.\n \n25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet:\n26 et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa:\n27 et noluit ea accipere, sed rupit omnia, qu\u00e6 pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.\n28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, qu\u00e6 est in Jerusalem, civitates regni mei:\n29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.\n30 Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Jud\u00e6\u00e6:\n31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.\n32 Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis.\n33 Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed h\u00e6reditatem patrum nostrorum, qu\u00e6 injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.\n34 Nos vero tempus habentes, vindicamus h\u00e6reditatem patrum nostrorum.\n35 Nam de Joppe et Gazara qu\u00e6 expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.\n36 Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa qu\u00e6 vidit, et iratus est rex ira magna.\n37\u00a0Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.\n \n38 Et constituit rex Cendeb\u00e6um ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.\n39 Et mandavit illi movere castra contra faciem Jud\u00e6\u00e6: et mandavit ei \u00e6dificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.\n40 Et pervenit Cendeb\u00e6us Jamniam, et c\u0153pit irritare plebem, et conculcare Jud\u00e6am, et captivare populum, et interficere, et \u00e6dificare Gedorem.\n41 Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Jud\u00e6\u00e6, sicut constituit ei rex.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 15","type":"page"}
