{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma1016.htm","path":"bib/vul/ma1016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma1016.htm","text":"1 Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo qu\u00e6 fecit Cendeb\u00e6us in populo ipsorum.\n2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Isra\u00ebl ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Isra\u00ebl aliquoties.\n3 Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de c\u00e6lo vobiscum sit.\n4 Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendeb\u00e6um, et dormierunt in Modin.\n5 Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.\n6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.\n7 Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.\n8 Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendeb\u00e6us et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.\n9 Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam \u00e6dificavit:\n10\u00a0et fugerunt usque ad turres, qu\u00e6 erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Jud\u00e6am in pace.\n \n11 Et Ptolem\u00e6us filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum:\n12 erat enim gener summi sacerdotis.\n13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.\n14 Simon autem, perambulans civitates qu\u00e6 erant in regione Jud\u00e6\u00e6, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath.\n15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, qu\u00e6 vocatur Doch, cum dolo, quam \u00e6dificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.\n16 Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolem\u00e6us cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus:\n17 et fecit deceptionem magnam in Isra\u00ebl, et reddidit mala pro bonis.\n18 Et scripsit h\u00e6c Ptolem\u00e6us, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.\n19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.\n20 Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.\n21 Et pr\u00e6currens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.\n22\u00a0Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia qu\u00e6rebant eum perdere.\n \n23 Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et \u00e6dificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus:\n24 ecce h\u00e6c scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.","title":"Vulgate: 1 Macabees: 1 Macabees Chapter 16","type":"page"}
