{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2003.htm","path":"bib/vul/ma2003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2003.htm","text":"1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oni\u00e6 pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,\n2 fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:\n3 ita ut Seleucus Asi\u00e6 rex de redditibus suis pr\u00e6staret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.\n4 Simon autem de tribu Benjamin, pr\u00e6positus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.\n5 Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Thars\u00e6\u00e6 filium, qui eo tempore erat dux C\u0153lesyri\u00e6 et Ph\u0153nicis:\n6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse \u00e6rarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, qu\u00e6 non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.\n7 Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis qu\u00e6 delat\u00e6 erant, ill\u00e6 accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut pr\u00e6dictam pecuniam transportaret.\n8 Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per C\u0153lesyriam et Ph\u0153nicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.\n9 Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere h\u00e6c ita essent.\n10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse h\u00e6c, et victualia viduarum et pupillorum:\n11 qu\u00e6dam vero esse Hircani Tobi\u00e6 viri valde eminentis, in his qu\u00e6 detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta:\n12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.\n13 At ille pro his qu\u00e6 habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.\n14 Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.\n15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de c\u00e6lo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.\n16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem:\n17 circumfusa enim erat m\u0153stitia qu\u00e6dam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.\n18 Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.\n19 Accinct\u00e6que mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines qu\u00e6 conclus\u00e6 erant, procurrebant ad Oniam, ali\u00e6 autem ad muros, qu\u00e6dam vero per fenestras aspiciebant:\n20 univers\u00e6 autem protendentes manus in c\u00e6lum, deprecabantur:\n21 erat enim misera commist\u00e6 multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.\n22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.\n23 Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa \u00e6rarium pr\u00e6sens.\n24 Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit su\u00e6 ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.\n25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.\n26 Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.\n27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.\n28 Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus pr\u00e6dictum ingressus est \u00e6rarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:\n29 et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.\n30 Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et l\u00e6titia impletum est.\n31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.\n32 Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Jud\u00e6is circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.\n33 Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oni\u00e6 sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.\n34 Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.\n35 Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oni\u00e6 gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.\n36 Testabatur autem omnibus ea qu\u00e6 sub oculis suis viderat opera magni Dei.\n37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait:\n38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei qu\u00e6dam virtus.\n39 Nam ipse, qui habet in c\u00e6lis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.\n40 Igitur de Heliodoro et \u00e6rarii custodia ita res se habet.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 3","type":"page"}
