{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2004.htm","path":"bib/vul/ma2004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2004.htm","text":"1 Simon autem pr\u00e6dictus, pecuniarum et patri\u00e6 delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad h\u00e6c, et ipse fuisset incentor malorum:\n2 provisoremque civitatis, ac defensorem gentis su\u00e6, et \u00e6mulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere.\n3 Sed cum inimiciti\u00e6 in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent,\n4 considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem C\u0153lesyri\u00e6 et Ph\u0153nicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit,\n5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum univers\u00e6 multitudinis considerans.\n6\u00a0Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.\n \n7 Sed post Seleuci vit\u00e6 excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oni\u00e6 summum sacerdotium:\n8 adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,\n9 super h\u00e6c promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere.\n10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre c\u0153pit,\n11 et amotis his qu\u00e6 humanitatis causa Jud\u00e6is a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.\n12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.\n13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigen\u00e6 conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus:\n14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri pal\u00e6str\u00e6 et pr\u00e6bitionis ejus injust\u00e6, et in exercitiis disci.\n15 Et patrios quidem honores nihil habentes, gr\u00e6cas glorias optimas arbitrabantur:\n16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta \u00e6mulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant.\n17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.\n18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex pr\u00e6sens esset,\n19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.\n20 Sed h\u00e6 oblat\u00e6 sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter pr\u00e6sentes autem dat\u00e6 sunt in fabricam navium triremium.\n21 Misso autem in \u00c6gyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolem\u00e6i Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam.\n22\u00a0Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Ph\u0153nicen exercitum convertit.\n \n23 Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum.\n24 At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta.\n25 Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et fer\u00e6 belu\u00e6 iram gerens.\n26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.\n27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat pr\u00e6positus,\n28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.\n29 Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem pr\u00e6latus est Cypriis.\n30 Et cum h\u00e6c agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubin\u00e6 dono essent dati.\n31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.\n32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea qu\u00e6dam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.\n33\u00a0Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochi\u00e6 secus Daphnem.\n \n34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.\n35 Ob quam causam non solum Jud\u00e6i, sed ali\u00e6 quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.\n36 Sed regressum regem de Cilici\u00e6 locis adierunt Jud\u00e6i apud Antiochiam, simul et Gr\u00e6ci, conquerentes de iniqua nece Oni\u00e6.\n37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam:\n38\u00a0accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente p\u0153nam.\n \n39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.\n40 Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti c\u0153pit, duce quodam tyranno, \u00e6tate pariter et dementia provecto.\n41 Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.\n42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus \u00e6rarium interfecerunt.\n43 De his ergo c\u0153pit judicium adversus Menelaum agitari.\n44 Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.\n45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolem\u00e6o multas pecunias dare ad suadendum regi.\n46 Itaque Ptolem\u00e6us in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia:\n47 et Menelaum quidem univers\u00e6 maliti\u00e6 reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.\n48 Cito ergo injustam p\u0153nam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.\n49 Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.\n50 Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 4","type":"page"}
