{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2005.htm","path":"bib/vul/ma2005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2005.htm","text":"1 Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in \u00c6gyptum.\n2 Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per a\u00ebra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos:\n3 et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.\n4 Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.\n5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem:\n6 Jason vero non parcebat in c\u00e6de civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se troph\u00e6a capturum.\n7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.\n8 Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patri\u00e6 et civium hostis, in \u00c6gyptum extrusus est:\n9 et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Laced\u00e6monas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus:\n10\u00a0et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.\n \n11 His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Jud\u00e6os: et ob hoc profectus ex \u00c6gypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.\n12 Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.\n13 Fiebant ergo c\u00e6des juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.\n14 Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.\n15 Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patri\u00e6 fuit proditor:\n16 et scelestis manibus sumens sancta vasa, qu\u00e6 ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.\n17 Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio:\n18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum \u00e6rarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.\n19 Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit.\n20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.\n21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se pr\u00e6 superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.\n22 Reliquit autem et pr\u00e6positos ad affligendam gentem: Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est:\n23 in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus.\n24 Cumque appositus esset contra Jud\u00e6os, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, pr\u00e6cipiens ei omnes perfect\u00e6 \u00e6tatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.\n25 Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Jud\u00e6is arma capere suis pr\u00e6cepit.\n26 Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.\n27 Judas autem Machab\u00e6us, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et f\u0153ni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 5","type":"page"}
