{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2006.htm","path":"bib/vul/ma2006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2006.htm","text":"1 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Jud\u00e6os ut se transferrent a patriis et Dei legibus:\n2 contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.\n3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:\n4 nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque \u00e6dibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea qu\u00e6 non licebat.\n5 Altare etiam plenum erat illicitis, qu\u00e6 legibus prohibebantur.\n6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Jud\u00e6um se esse quisquam confitebatur.\n7 Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.\n8 Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolem\u00e6is, ut pari modo et ipsi adversus Jud\u00e6os agerent, ut sacrificarent:\n9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam.\n10 Du\u00e6 enim mulieres delat\u00e6 sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros pr\u00e6cipitaverunt.\n11 Alii vero, ad proximas co\u00ebuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre.\n12 Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea qu\u00e6 acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.\n13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.\n14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:\n15 ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.\n16 Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.\n17\u00a0Sed h\u00e6c nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.\n \n18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir \u00e6tate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.\n19 At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie pr\u00e6ibat ad supplicium.\n20 Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vit\u00e6 amorem.\n21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus,\n22 ut hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.\n23 At ille cogitare c\u0153pit \u00e6tatis ac senectutis su\u00e6 eminentiam dignam, et ingenit\u00e6 nobilitatis canitiem, atque a puero optim\u00e6 conversationis actus: et secundum sanct\u00e6 et a Deo condit\u00e6 legis constituta, respondit cito, dicens pr\u00e6mitti se velle in infernum.\n24 Non enim \u00e6tati nostr\u00e6 dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,\n25 et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vit\u00e6 tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem me\u00e6 senectuti conquiram.\n26 Nam etsi in pr\u00e6senti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.\n27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo:\n28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.\n29 Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.\n30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter h\u00e6c patior.\n31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et univers\u00e6 genti memoriam mortis su\u00e6 ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 6","type":"page"}
