{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2007.htm","path":"bib/vul/ma2007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2007.htm","text":"1 Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos.\n2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid qu\u00e6ris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges pr\u00e6varicari.\n3 Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas \u00e6neas succendi: quibus statim succensis,\n4 jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei pr\u00e6scindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus.\n5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,\n6\u00a0dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur.\n \n7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur.\n8 At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:\n9\u00a0et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in pr\u00e6senti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6 resurrectione suscitabit.\n \n10 Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit:\n11 et cum fiducia ait: E c\u00e6lo ista possideo, sed propter Dei leges nunc h\u00e6c ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero:\n12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.\n13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.\n14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.\n15 Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille respiciens in eum,\n16 dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum:\n17 tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit.\n18 Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos h\u00e6c patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:\n19\u00a0tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.\n \n20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, qu\u00e6 pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat:\n21 singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femine\u00e6 cogitationi masculinum animum inserens,\n22 dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi:\n23\u00a0sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.\n \n24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei pr\u00e6biturum.\n25 Sed ad h\u00e6c cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem.\n26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.\n27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, qu\u00e6 te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in \u00e6tatem istam perduxi.\n28 Peto, nate, ut aspicias ad c\u00e6lum et terram, et ad omnia qu\u00e6 in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:\n29 ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.\n30 Cum h\u00e6c illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio pr\u00e6cepto regis, sed pr\u00e6cepto legis, qu\u00e6 data est nobis per Moysen.\n31 Tu vero, qui inventor omnis maliti\u00e6 factus es in Hebr\u00e6os, non effugies manum Dei.\n32 Nos enim pro peccatis nostris h\u00e6c patimur.\n33 Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis.\n34 Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus:\n35 nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.\n36 Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6 effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbi\u00e6 tu\u00e6 p\u0153nas exsolves.\n37 Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostr\u00e6 propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.\n38\u00a0In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, qu\u00e6 super omne genus nostrum juste superducta est.\n \n39 Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius des\u00e6vit, indigne ferens se derisum.\n40 Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.\n41 Novissime autem post filios, et mater consumpta est.\n42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 7","type":"page"}
