{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2008.htm","path":"bib/vul/ma2008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2008.htm","text":"1 Judas vero Machab\u00e6us, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.\n2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis:\n3 misereretur etiam exterminio civitatis, qu\u00e6 esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret:\n4 memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.\n5 At Machab\u00e6us, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est.\n6 Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat:\n7 maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur.\n8\u00a0Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolem\u00e6um ducem C\u0153lesyri\u00e6 et Ph\u0153nicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.\n \n9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Jud\u00e6orum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.\n10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Jud\u00e6orum suppleret:\n11 statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad co\u00ebmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam qu\u00e6 eum ab Omnipotente esset consecutura.\n12 Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Jud\u00e6is Nicanoris adventum.\n13 Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justiti\u00e6, in fugam vertebantur:\n14 alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat:\n15\u00a0etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos.\n \n16 Convocatis autem Machab\u00e6us septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent,\n17 ante oculos habentes contumeliam qu\u00e6 loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habit\u00e6 civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.\n18 Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus.\n19 Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, qu\u00e6 facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt:\n20 et de pr\u00e6lio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis h\u00e6sitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de c\u00e6lo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.\n21 His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.\n22 Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis.\n23 Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore.\n24 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.\n25 Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt:\n26 sed reversi sunt hora conclusi, nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes.\n27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordi\u00e6 initium stillans in eos.\n28 Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere.\n29 His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur.\n30 Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures pr\u00e6das diviserunt, \u00e6quam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes.\n31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis: residua vero spolia Jerosolymam detulerunt:\n32 et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Jud\u00e6os afflixerat.\n33 Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita.\n34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Jud\u00e6orum venditionem adduxerat,\n35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste glori\u00e6, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus.\n36 Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, pr\u00e6dicabat nunc protectorem Deum habere Jud\u00e6os, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 8","type":"page"}
