{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2009.htm","path":"bib/vul/ma2009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2009.htm","text":"1 Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.\n2 Intraverat enim in eam qu\u00e6 dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.\n3 Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit qu\u00e6 erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt.\n4 Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Jud\u00e6os retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, c\u00e6lesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Jud\u00e6orum eam facturum.\n5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Isra\u00ebl, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta:\n6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.\n7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Jud\u00e6os, et pr\u00e6cipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.\n8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:\n9 ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et f\u0153tore exercitus gravaretur:\n10\u00a0et qui paulo ante sidera c\u00e6li contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam f\u0153toris portare.\n \n11 Hinc igitur c\u0153pit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.\n12 Et cum nec ipse jam f\u0153torem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.\n13 Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.\n14 Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere:\n15 et Jud\u00e6os, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, \u00e6quales nunc Atheniensibus facturum pollicetur:\n16 templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis pr\u00e6staturum:\n17 super h\u00e6c, et Jud\u00e6um se futurum, et omnem locum terr\u00e6 perambulaturum, et pr\u00e6dicaturum Dei potestatem.\n18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Jud\u00e6os in modum deprecationis epistolam h\u00e6c continentem:\n19 Optimis civibus Jud\u00e6is plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.\n20 Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.\n21 Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere:\n22 non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.\n23 Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum:\n24 ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.\n25 Ad h\u00e6c, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem s\u00e6pe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum qu\u00e6 subjecta sunt.\n26 Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.\n27 Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.\n28 Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.\n29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolem\u00e6um Philometorem in \u00c6gyptum abiit.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 9","type":"page"}
