{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2010.htm","path":"bib/vul/ma2010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2010.htm","text":"1 Machab\u00e6us autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit:\n2 aras autem quas alienigen\u00e6 per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est:\n3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.\n4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.\n5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.\n6 Et cum l\u00e6titia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.\n7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas pr\u00e6ferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.\n8 Et decreverunt communi pr\u00e6cepto et decreto univers\u00e6 genti Jud\u00e6orum omnibus annis agere dies istos.\n9\u00a0Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vit\u00e6 excessus ita se habuit.\n \n10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio qu\u00e6 gesta sunt narrabimus, breviantes mala qu\u00e6 in bellis gesta sunt.\n11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Ph\u0153nicis et Syri\u00e6 militi\u00e6 principem.\n12 Nam Ptolem\u00e6us, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Jud\u00e6os esse constituit, et pr\u00e6cipue propter iniquitatem qu\u00e6 facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.\n13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.\n14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Jud\u00e6os debellabat.\n15 Jud\u00e6i vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.\n16 Hi vero qui erant cum Machab\u00e6o, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idum\u00e6orum:\n17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.\n18 Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,\n19 Machab\u00e6us ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zach\u00e6o, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas qu\u00e6 amplius perurgebant pugnas conversus est.\n20 Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.\n21 Cum autem Machab\u00e6o nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.\n22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.\n23\u00a0Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.\n \n24 At Timotheus, qui prius a Jud\u00e6is fuerat superatus, convocato exercitu peregrin\u00e6 multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Jud\u00e6am capturus.\n25 Machab\u00e6us autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis pr\u00e6cincti,\n26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.\n27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.\n28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victori\u00e6 et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.\n29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de c\u00e6lo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Jud\u00e6is pr\u00e6stantes:\n30 ex quibus duo Machab\u00e6um medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et c\u00e6citate confusi et repleti perturbatione, cadebant.\n31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.\n32 Timotheus vero confugit in Gazaram pr\u00e6sidium munitum, cui pr\u00e6erat Ch\u00e6reas.\n33 Machab\u00e6us autem et qui cum eo erant, l\u00e6tantes obsederunt pr\u00e6sidium diebus quatuor.\n34 At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.\n35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machab\u00e6o erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:\n36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.\n37 Per continuum autem biduum pr\u00e6sidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Ch\u00e6ream et Apollophanem occiderunt.\n38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Isra\u00ebl, et victoriam dedit illis.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 10","type":"page"}
