{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2011.htm","path":"bib/vul/ma2011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2011.htm","text":"1 Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum pr\u00e6positus, graviter ferens de his qu\u00e6 acciderant,\n2 congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Jud\u00e6os, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,\n3 templum vero in pecuni\u00e6 qu\u00e6stum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium:\n4 nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.\n5 Ingressus autem Jud\u00e6am, et appropians Bethsur\u00e6, qu\u00e6 erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud pr\u00e6sidium expugnabat.\n6 Ut autem Machab\u00e6us et qui cum eo erant cognoverunt expugnari pr\u00e6sidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Isra\u00ebl.\n7 Et ipse primus Machab\u00e6us, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.\n8 Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit pr\u00e6cedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.\n9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.\n10 Ibant igitur prompti, de c\u00e6lo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.\n11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:\n12\u00a0universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.\n \n13 Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebr\u00e6os, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:\n14 promisitque se consensurum omnibus qu\u00e6 justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.\n15 Annuit autem Machab\u00e6us precibus Lysi\u00e6, in omnibus utilitati consulens: et qu\u00e6cumque Machab\u00e6us scripsit Lysi\u00e6 de Jud\u00e6is, ea rex concessit.\n16 Nam erant script\u00e6 Jud\u00e6is epistol\u00e6 a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Jud\u00e6orum salutem.\n17 Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea qu\u00e6 per illos significabantur, implerem.\n18 Qu\u00e6cumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et qu\u00e6 res permittebat, concessit.\n19 Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.\n20 De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.\n21\u00a0Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.\n \n22 Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysi\u00e6 fratri salutem.\n23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,\n24 audivimus Jud\u00e6os non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Gr\u00e6corum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.\n25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.\n26\u00a0Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.\n \n27 Ad Jud\u00e6os vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Jud\u00e6orum, et ceteris Jud\u00e6is salutem.\n28 Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.\n29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.\n30 His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,\n31 ut Jud\u00e6i utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his qu\u00e6 per ignorantiam gesta sunt.\n32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.\n33\u00a0Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.\n \n34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Jud\u00e6orum salutem.\n35 De his qu\u00e6 Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.\n36 De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.\n37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.\n38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 11","type":"page"}
