{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2012.htm","path":"bib/vul/ma2012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2012.htm","text":"1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Jud\u00e6i autem agricultur\u00e6 operam dabant.\n2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Genn\u00e6i filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.\n3 Joppit\u00e6 vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Jud\u00e6os cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus.\n4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.\n5 Quam crudelitatem Judas in su\u00e6 gentis homines factam ut cognovit, pr\u00e6cepit viris qui erant cum ipso: et invocato justo judice Deo,\n6 venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit.\n7 Et cum h\u00e6c ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.\n8 Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamni\u00e6, velle pari modo facere habitantibus secum Jud\u00e6is,\n9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.\n10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.\n11 Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.\n12\u00a0Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.\n \n13 Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, qu\u00e6 a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin.\n14 Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes qu\u00e6 fas non est.\n15 Machab\u00e6us autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu pr\u00e6cipitavit Jericho, irruit ferociter muris:\n16 et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles c\u00e6des fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.\n17 Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubian\u00e6i, Jud\u00e6os:\n18 et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo pr\u00e6sidio.\n19 Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machab\u00e6o, peremerunt a Timotheo relictos in pr\u00e6sidio, decem millia viros.\n20 At Machab\u00e6us, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.\n21 Cognito autem Jud\u00e6 adventu, Timotheus pr\u00e6misit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in pr\u00e6sidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.\n22 Cumque cohors Jud\u00e6 prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex pr\u00e6sentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.\n23 Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.\n24 Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Jud\u00e6is parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.\n25 Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, ill\u00e6sum eum dimiserunt propter fratrum salutem.\n26\u00a0Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.\n \n27 Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machin\u00e6 mult\u00e6 et telorum erat apparatus.\n28 Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.\n29 Inde ad civitatem Scytharum abierunt, qu\u00e6 ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.\n30 Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Jud\u00e6is, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint:\n31 gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.\n32 Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam pr\u00e6positum Idum\u00e6\u00e6.\n33 Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.\n34 Quibus congressis, contigit paucos ruere Jud\u00e6orum.\n35 Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa.\n36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri:\n37\u00a0incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgi\u00e6 militibus incussit.\n \n38 Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.\n39 Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.\n40 Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum qu\u00e6 apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Jud\u00e6os: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.\n41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta:\n42 atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes qu\u00e6 facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.\n43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans\n44 (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),\n45 et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.\n46 Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 12","type":"page"}
