{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2014.htm","path":"bib/vul/ma2014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2014.htm","text":"1 Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,\n2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.\n3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare,\n4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super h\u00e6c et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.\n5 Tempus autem opportunum dementi\u00e6 su\u00e6 nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Jud\u00e6i niterentur,\n6 respondit: Ipsi qui dicuntur Assid\u00e6i Jud\u00e6orum, quibus pr\u00e6est Judas Machab\u00e6us, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum:\n7 nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni:\n8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.\n9 Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice:\n10 nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis.\n11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.\n12 Qui statim Nicanorem pr\u00e6positum elephantorum ducem misit in Jud\u00e6am:\n13 datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.\n14 Tunc gentes qu\u00e6 de Jud\u00e6a fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Jud\u00e6orum prosperitates rerum suarum existimantes.\n15 Audito itaque Jud\u00e6i Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in \u00e6ternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.\n16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.\n17\u00a0Simon vero frater Jud\u00e6 commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.\n \n18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Jud\u00e6, et animi magnitudinem quam pro patri\u00e6 certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.\n19 Quam ob rem pr\u00e6misit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.\n20 Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.\n21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sell\u00e6 prolat\u00e6 sunt, et posit\u00e6.\n22 Pr\u00e6cepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt.\n23 Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum qu\u00e6 congregat\u00e6 fuerant, dimisit.\n24 Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.\n25\u00a0Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant.\n \n26 Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.\n27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amiciti\u00e6 conventione, jubere tamen Machab\u00e6um citius vinctum mittere Antiochiam.\n28 Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea qu\u00e6 convenerant irrita faceret, nihil l\u00e6sus a viro:\n29 sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua pr\u00e6ceptum perficeret.\n30 At Machab\u00e6us, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.\n31 Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro pr\u00e6ventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.\n32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui qu\u00e6rebatur, extendens manum ad templum,\n33 juravit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.\n34 Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in c\u00e6lum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, h\u00e6c dicentes:\n35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tu\u00e6 fieri in nobis.\n36\u00a0Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in \u00e6ternum impollutam domum istam, qu\u00e6 nuper mundata est.\n \n37 Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Jud\u00e6orum appellabatur.\n38 Hic multis temporibus continenti\u00e6 propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.\n39 Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Jud\u00e6os, misit milites quingentos ut eum comprehenderent.\n40 Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Jud\u00e6is maximam illaturum.\n41 Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,\n42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.\n43 Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turb\u00e6 intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum pr\u00e6cipitavit semetipsum viriliter in turbas:\n44 quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem.\n45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:\n46 et stans supra quamdam petram pr\u00e6ruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vit\u00e6 ac spiritus ut h\u00e6c illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 14","type":"page"}
