{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ma2015.htm","path":"bib/vul/ma2015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ma2015.htm","text":"1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samari\u00e6, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.\n2 Jud\u00e6is vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit:\n3 ille infelix interrogavit si est potens in c\u00e6lo, qui imperavit agi diem sabbatorum.\n4 Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in c\u00e6lo potens, qui jussit agi septimam diem:\n5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.\n6\u00a0Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune troph\u00e6um statuere de Juda.\n \n7 Machab\u00e6us autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum:\n8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de c\u00e6lo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.\n9 Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina qu\u00e6 fecerant prius, promptiores constituit eos:\n10 et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum pr\u00e6varicationem.\n11 Singulos autem illorum armavit, non clypei et hast\u00e6 munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos l\u00e6tificavit.\n12 Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Jud\u00e6orum.\n13 Post hoc apparuisse et alium virum \u00e6tate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum.\n14 Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Isra\u00ebl: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.\n15 Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Jud\u00e6 gladium aureum, dicentem:\n16 Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Isra\u00ebl.\n17 Exhortati itaque Jud\u00e6 sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.\n18 Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.\n19 Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.\n20 Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, besti\u00e6 equitesque opportuno in loco compositi,\n21 considerans Machab\u00e6us adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in c\u00e6lum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.\n22 Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia:\n23 et nunc, dominator c\u00e6lorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,\n24\u00a0ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.\n \n25 Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.\n26 Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt:\n27 manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, pr\u00e6sentia Dei magnifice delectati.\n28 Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.\n29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.\n30 Pr\u00e6cepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.\n31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.\n32 Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est.\n33 Linguam etiam impii Nicanoris pr\u00e6cisam jussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi.\n34 Omnes igitur c\u00e6li benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit.\n35 Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.\n36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate pr\u00e6terire:\n37\u00a0habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardoch\u00e6i diei.\n \n38 Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebr\u00e6is civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.\n39 Et si quidem bene, et ut histori\u00e6 competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi.\n40 Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.","title":"Vulgate: 2 Macabees: 2 Macabees Chapter 15","type":"page"}
