{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mal001.htm","path":"bib/vul/mal001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mal001.htm","text":"1\u00a0Onus verbi Domini ad Isra\u00ebl in manu Malachi\u00e6.\n \n2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob,\n3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et h\u00e6reditatem ejus in dracones deserti.\n4 Quod si dixerit Idum\u00e6a: Destructi sumus, sed revertentes \u00e6dificabimus qu\u00e6 destructa sunt: h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Isti \u00e6dificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in \u00e6ternum.\n5\u00a0Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Isra\u00ebl.\n \n6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?\n7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est.\n8 Si offeratis c\u00e6cum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.\n9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.\n10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.\n11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.\n12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.\n13 Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum: et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus.\n14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.","title":"Vulgate: Malachi: Malachi Chapter 1","type":"page"}
