{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mal002.htm","path":"bib/vul/mal002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mal002.htm","text":"1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.\n2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.\n3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.\n4 Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.\n5 Pactum meum fuit cum eo vit\u00e6 et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.\n6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in \u00e6quitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.\n7 Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.\n8 Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.\n9\u00a0Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.\n \n10 Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?\n11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Isra\u00ebl et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.\n12 Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.\n13 Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.\n14 Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tu\u00e6, quam tu despexisti: et h\u00e6c particeps tua, et uxor f\u0153deris tui.\n15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus qu\u00e6rit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescenti\u00e6 tu\u00e6 noli despicere.\n16\u00a0Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.\n \n17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?","title":"Vulgate: Malachi: Malachi Chapter 2","type":"page"}
