{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/man001.htm","path":"bib/vul/man001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/man001.htm","text":"1:1 Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,\n1:2 qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,\n1:3 qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,\n1:4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.\n1:5 et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,\n1:6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,\n1:7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,\n1:8 et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.\n1:9 quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.\n1:10 incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.\n1:11 et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.\n1:12 peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.\n1:13 peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,\n1:14 quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.\n1:15 et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.","title":"Vulgate: Prayer of Manasseh: Prayer of Manasseh Chapter 1","type":"page"}
