{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar002.htm","path":"bib/vul/mar002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar002.htm","text":"1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,\n2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.\n3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.\n4 Et cum non possent offerre eum illi pr\u00e6 turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.\n5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.\n6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:\n7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?\n8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?\n9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?\n10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),\n11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.\n12\u00a0Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.\n \n13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.\n14 Et cum pr\u00e6teriret, vidit Levi Alph\u00e6i sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.\n15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.\n16 Et scrib\u00e6 et pharis\u00e6i videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?\n17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.\n18 Et erant discipuli Joannis et pharis\u00e6i jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharis\u00e6orum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?\n19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.\n20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.\n21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.\n22\u00a0Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.\n \n23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus c\u0153perunt progredi, et vellere spicas.\n24 Pharis\u00e6i autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?\n25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?\n26 quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?\n27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.\n28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 2","type":"page"}
