{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar005.htm","path":"bib/vul/mar005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar005.htm","text":"1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.\n2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,\n3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:\n4 quoniam s\u00e6pe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:\n5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.\n6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:\n7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.\n8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.\n9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.\n10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.\n11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.\n12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos intro\u00ebamus.\n13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex pr\u00e6cipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.\n14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:\n15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a d\u00e6monio vexabatur, sedentem, vestitum, et san\u00e6 mentis, et timuerunt.\n16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui d\u00e6monium habuerat, et de porcis.\n17 Et rogare c\u0153perunt eum ut discederet de finibus eorum.\n18 Cumque ascenderet navim, c\u0153pit illum deprecari, qui a d\u00e6monio vexatus fuerat, ut esset cum illo,\n19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.\n20 Et abiit, et c\u0153pit pr\u00e6dicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.\n21\u00a0Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.\n \n22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,\n23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.\n24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.\n25 Et mulier, qu\u00e6 erat in profluvio sanguinis annis duodecim,\n26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:\n27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:\n28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.\n29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.\n30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem qu\u00e6 exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?\n31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?\n32 Et circumspiciebat videre eam, qu\u00e6 hoc fecerat.\n33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.\n34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.\n35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?\n36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.\n37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.\n38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.\n39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.\n40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puell\u00e6, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.\n41 Et tenens manum puell\u00e6, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.\n42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.\n43 Et pr\u00e6cepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 5","type":"page"}
