{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar006.htm","path":"bib/vul/mar006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar006.htm","text":"1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:\n2 et facto sabbato c\u0153pit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic h\u00e6c omnia? et qu\u00e6 est sapientia, qu\u00e6 data est illi, et virtutes tales, qu\u00e6 per manus ejus efficiuntur?\n3 Nonne hic est faber, filius Mari\u00e6, frater Jacobi, et Joseph, et Jud\u00e6, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.\n4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.\n5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:\n6\u00a0et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.\n \n7 Et vocavit duodecim: et c\u0153pit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.\n8 Et pr\u00e6cepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona \u00e6s,\n9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.\n10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:\n11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.\n12 Et exeuntes pr\u00e6dicabant ut p\u0153nitentiam agerent:\n13\u00a0et d\u00e6monia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos \u00e6gros, et sanabant.\n \n14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.\n15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.\n16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.\n17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.\n18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.\n19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.\n20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.\n21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui c\u0153nam fecit principibus, et tribunis, et primis Galil\u00e6\u00e6:\n22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puell\u00e6: Pete a me quod vis, et dabo tibi:\n23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.\n24 Qu\u00e6 cum exisset, dixit matri su\u00e6: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptist\u00e6.\n25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptist\u00e6.\n26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:\n27 sed misso speculatore pr\u00e6cepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,\n28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puell\u00e6, et puella dedit matri su\u00e6.\n29\u00a0Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.\n \n30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia qu\u00e6 egerant, et docuerant.\n31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.\n32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.\n33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et pr\u00e6venerunt eos.\n34 Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et c\u0153pit docere multa.\n35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora pr\u00e6teriit:\n36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.\n37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.\n38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.\n39 Et pr\u00e6cepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride f\u0153num.\n40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.\n41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in c\u00e6lum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.\n42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.\n43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.\n44\u00a0Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.\n \n45 Et statim co\u00ebgit discipulos suos ascendere navim, ut pr\u00e6cederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.\n46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.\n47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.\n48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat pr\u00e6terire eos.\n49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.\n50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.\n51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:\n52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obc\u00e6catum.\n53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.\n54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:\n55 et percurrentes universam regionem illam, c\u0153perunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.\n56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 6","type":"page"}
