{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar007.htm","path":"bib/vul/mar007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar007.htm","text":"1 Et conveniunt ad eum pharis\u00e6i, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.\n2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.\n3 Pharis\u00e6i enim, et omnes Jud\u00e6i, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:\n4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, qu\u00e6 tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et \u00e6ramentorum, et lectorum:\n5 et interrogabant eum pharis\u00e6i et scrib\u00e6: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?\n6\u00a0At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat,\n cor autem eorum longe est a me:\n7\u00a0in vanum autem me colunt,\n docentes doctrinas, et pr\u00e6cepta hominum.]\n8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.\n9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis pr\u00e6ceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.\n10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.\n11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:\n12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,\n13\u00a0rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.\n \n14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.\n15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed qu\u00e6 de homine procedunt illa sunt qu\u00e6 communicant hominem.\n16 Si quis habet aures audiendi, audiat.\n17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.\n18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:\n19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?\n20 Dicebat autem, quoniam qu\u00e6 de homine exeunt, illa communicant hominem.\n21 Ab intus enim de corde hominum mal\u00e6 cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,\n22 furta, avariti\u00e6, nequiti\u00e6, dolus, impudiciti\u00e6, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.\n23\u00a0Omnia h\u00e6c mala ab intus procedunt, et communicant hominem.\n \n24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.\n25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.\n26 Erat enim mulier gentilis, Syroph\u0153nissa genere. Et rogabat eum ut d\u00e6monium ejiceret de filia ejus.\n27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.\n28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.\n29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit d\u00e6monium a filia tua.\n30\u00a0Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et d\u00e6monium exiisse.\n \n31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galil\u00e6\u00e6 inter medios fines Decapoleos.\n32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.\n33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:\n34 et suscipiens in c\u00e6lum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.\n35 Et statim apert\u00e6 sunt aures ejus, et solutum est vinculum lingu\u00e6 ejus, et loquebatur recte.\n36 Et pr\u00e6cepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis pr\u00e6cipiebat, tanto magis plus pr\u00e6dicabant:\n37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 7","type":"page"}
