{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar008.htm","path":"bib/vul/mar008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar008.htm","text":"1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:\n2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:\n3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.\n4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?\n5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.\n6 Et pr\u00e6cepit turb\u00e6 discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turb\u00e6.\n7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.\n8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.\n9\u00a0Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.\n \n10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.\n11 Et exierunt pharis\u00e6i, et c\u0153perunt conquirere cum eo, qu\u00e6rentes ab illo signum de c\u00e6lo, tentantes eum.\n12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum qu\u00e6rit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.\n13\u00a0Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.\n \n14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.\n15 Et pr\u00e6cipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharis\u00e6orum, et fermento Herodis.\n16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.\n17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc c\u00e6catum habetis cor vestrum?\n18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,\n19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.\n20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.\n21\u00a0Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?\n \n22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei c\u00e6cum, et rogabant eum ut illum tangeret.\n23 Et apprehensa manu c\u00e6ci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.\n24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.\n25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et c\u0153pit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.\n26\u00a0Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.\n \n27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella C\u00e6sare\u00e6 Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?\n28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.\n29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.\n30\u00a0Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.\n \n31 Et c\u0153pit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.\n32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, c\u0153pit increpare eum.\n33\u00a0Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis qu\u00e6 Dei sunt, sed qu\u00e6 sunt hominum.\n \n34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.\n35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.\n36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum anim\u00e6 su\u00e6 faciat?\n37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?\n38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.\n39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 8","type":"page"}
