{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar009.htm","path":"bib/vul/mar009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar009.htm","text":"1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.\n2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.\n3 Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.\n4 Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eli\u00e6 unum.\n5 Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.\n6 Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.\n7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.\n8 Et descendentibus illis de monte, pr\u00e6cepit illis ne cuiquam qu\u00e6 vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.\n9 Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.\n10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharis\u00e6i et scrib\u00e6, quia Eliam oportet venire primum?\n11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.\n12\u00a0Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi qu\u00e6cumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.\n \n13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.\n14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.\n15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?\n16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:\n17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.\n18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.\n19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.\n20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:\n21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.\n22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.\n23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.\n24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego pr\u00e6cipio tibi, exi ab eo: et amplius ne intro\u00ebas in eum.\n25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.\n26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.\n27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?\n28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.\n29\u00a0Et inde profecti pr\u00e6tergrediebantur Galil\u00e6am: nec volebat quemquam scire.\n \n30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.\n31\u00a0At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.\n \n32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?\n33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.\n34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.\n35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:\n36\u00a0Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.\n \n37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem d\u00e6monia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.\n38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:\n39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.\n40\u00a0Quisquis enim potum dederit vobis calicem aqu\u00e6 in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.\n \n41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.\n42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,\n43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.\n44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam \u00e6ternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,\n45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.\n46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,\n47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.\n48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.\n49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 9","type":"page"}
