{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar010.htm","path":"bib/vul/mar010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar010.htm","text":"1 Et inde exsurgens venit in fines Jud\u00e6\u00e6 ultra Jordanem: et conveniunt iterum turb\u00e6 ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.\n2 Et accedentes pharis\u00e6i interrogabant eum: Si licet vero uxorem dimittere: tentantes eum.\n3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis pr\u00e6cepit Moyses?\n4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.\n5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis pr\u00e6ceptum istud:\n6 ab initio autem creatur\u00e6 masculum et feminam fecit eos Deus.\n7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adh\u00e6rebit ad uxorem suam:\n8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.\n9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.\n10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.\n11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.\n12\u00a0Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, m\u0153chatur.\n \n13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.\n14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.\n15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.\n16\u00a0Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.\n \n17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam \u00e6ternam percipiam?\n18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.\n19 Pr\u00e6cepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.\n20 At ille respondens, ait illi: Magister, h\u00e6c omnia observavi a juventute mea.\n21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, qu\u00e6cumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in c\u00e6lo: et veni, sequere me.\n22 Qui contristatus in verbo, abiit m\u0153rens: erat enim habens multas possessiones.\n23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!\n24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!\n25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.\n26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?\n27\u00a0Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.\n \n28 Et c\u0153pit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.\n29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,\n30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in s\u00e6culo futuro vitam \u00e6ternam.\n31\u00a0Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.\n \n32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et pr\u00e6cedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, c\u0153pit illis dicere qu\u00e6 essent ei eventura.\n33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:\n34\u00a0et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.\n \n35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebed\u00e6i, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.\n36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?\n37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.\n38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?\n39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:\n40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.\n41 Et audientes decem, c\u0153perunt indignari de Jacobo et Joanne.\n42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.\n43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:\n44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.\n45\u00a0Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.\n \n46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Tim\u00e6i Bartim\u00e6us c\u00e6cus, sedebat juxta viam mendicans.\n47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, c\u0153pit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.\n48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.\n49 Et stans Jesus pr\u00e6cepit illum vocari. Et vocant c\u00e6cum, dicentes ei: Anim\u00e6quior esto: surge, vocat te.\n50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.\n51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? C\u00e6cus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.\n52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 10","type":"page"}
