{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar011.htm","path":"bib/vul/mar011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar011.htm","text":"1 Et cum appropinquarent Jerosolym\u00e6 et Bethani\u00e6 ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,\n2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim intro\u00ebuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.\n3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.\n4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.\n5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?\n6 Qui dixerunt eis sicut pr\u00e6ceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.\n7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.\n8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes c\u00e6debant de arboribus, et sternebant in via.\n9 Et qui pr\u00e6ibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:\n10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.\n11\u00a0Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.\n \n12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.\n13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit pr\u00e6ter folia: non enim erat tempus ficorum.\n14\u00a0Et respondens dixit ei: Jam non amplius in \u00e6ternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.\n \n15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, c\u0153pit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:\n16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:\n17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.\n18 Quo audito principes sacerdotum et scrib\u00e6, qu\u00e6rebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.\n19\u00a0Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.\n \n20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.\n21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.\n22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.\n23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non h\u00e6sitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.\n24 Propterea dico vobis, omnia qu\u00e6cumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.\n25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in c\u00e6lis est, dimittat vobis peccata vestra.\n26\u00a0Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in c\u00e6lis est, dimittet vobis peccata vestra.\n \n27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scrib\u00e6, et seniores:\n28 et dicunt ei: In qua potestate h\u00e6c facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?\n29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate h\u00e6c faciam.\n30 Baptismus Joannis, de c\u00e6lo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.\n31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De c\u00e6lo, dicet: Quare non credidistis ei?\n32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.\n33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate h\u00e6c faciam.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 11","type":"page"}
