{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar012.htm","path":"bib/vul/mar012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar012.htm","text":"1 Et c\u0153pit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et \u00e6dificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.\n2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vine\u00e6.\n3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.\n4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.\n5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam c\u00e6dentes, alios vero occidentes.\n6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.\n7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est h\u00e6res: venite, occidamus eum: et nostra erit h\u00e6reditas.\n8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.\n9 Quid ergo faciet dominus vine\u00e6? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.\n10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt \u00e6dificantes, hic factus est in caput anguli:\n11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?\n12\u00a0Et qu\u00e6rebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.\n \n13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharis\u00e6is, et herodianis, ut eum caperent in verbo.\n14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum C\u00e6sari, an non dabimus?\n15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.\n16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago h\u00e6c, et inscriptio? Dicunt ei: C\u00e6saris.\n17\u00a0Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur qu\u00e6 sunt C\u00e6saris, C\u00e6sari: et qu\u00e6 sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.\n \n18 Et venerunt ad eum sadduc\u00e6i, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:\n19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.\n20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.\n21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.\n22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.\n23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.\n24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?\n25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in c\u00e6lis.\n26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?\n27\u00a0Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.\n \n28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.\n29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Isra\u00ebl, Dominus Deus tuus, Deus unus est:\n30 et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.\n31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.\n32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius pr\u00e6ter eum.\n33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.\n34\u00a0Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.\n \n35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scrib\u00e6 Christum filium esse David?\n36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.\n37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.\n38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,\n39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in c\u0153nis:\n40\u00a0qui devorant domos viduarum sub obtentu prolix\u00e6 orationis: hi accipient prolixius judicium.\n \n41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret \u00e6s in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.\n42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,\n43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua h\u00e6c pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.\n44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: h\u00e6c vero de penuria sua omnia qu\u00e6 habuit misit totum victum suum.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 12","type":"page"}
