{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar013.htm","path":"bib/vul/mar013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar013.htm","text":"1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structur\u00e6.\n2\u00a0Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas \u00e6dificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.\n \n3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:\n4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando h\u00e6c omnia incipient consummari?\n5 Et respondens Jesus c\u0153pit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:\n6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.\n7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim h\u00e6c fieri: sed nondum finis.\n8\u00a0Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terr\u00e6motus per loca, et fames. Initium dolorum h\u00e6c.\n \n9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante pr\u00e6sides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.\n10 Et in omnes gentes primum oportet pr\u00e6dicari Evangelium.\n11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite pr\u00e6cogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.\n12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.\n13\u00a0Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.\n \n14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Jud\u00e6a sunt, fugiant in montes:\n15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec intro\u00ebat ut tollat quid de domo sua:\n16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.\n17\u00a0V\u00e6 autem pr\u00e6gnantibus et nutrientibus in illis diebus.\n \n18 Orate vero ut hieme non fiant.\n19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creatur\u00e6, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.\n20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.\n21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.\n22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophet\u00e6, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.\n23\u00a0Vos ergo videte: ecce pr\u00e6dixi vobis omnia.\n \n24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:\n25 et stell\u00e6 c\u00e6li erunt decidentes, et virtutes, qu\u00e6 in c\u00e6lis sunt, movebuntur.\n26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.\n27\u00a0Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terr\u00e6 usque ad summum c\u00e6li.\n \n28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit \u00e6stas:\n29 sic et vos cum videritis h\u00e6c fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.\n30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio h\u00e6c, donec omnia ista fiant.\n31\u00a0C\u00e6lum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.\n \n32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in c\u00e6lo, neque Filius, nisi Pater.\n33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.\n34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori pr\u00e6cepit ut vigilet,\n35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),\n36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.\n37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 13","type":"page"}
