{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar014.htm","path":"bib/vul/mar014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar014.htm","text":"1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et qu\u00e6rebant summi sacerdotes et scrib\u00e6 quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.\n2\u00a0Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.\n \n3 Et cum esset Bethani\u00e6 in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.\n4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?\n5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.\n6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:\n7 semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.\n8 Quod habuit h\u00e6c, fecit: pr\u00e6venit ungere corpus meum in sepulturam.\n9\u00a0Amen dico vobis: Ubicumque pr\u00e6dicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit h\u00e6c, narrabitur in memoriam ejus.\n \n10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.\n11\u00a0Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et qu\u00e6rebat quomodo illum opportune traderet.\n \n12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?\n13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aqu\u00e6 bajulans: sequimini eum,\n14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?\n15 Et ipse vobis demonstrabit c\u0153naculum grande, stratum: et illic parate nobis.\n16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.\n17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.\n18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.\n19 At illi c\u0153perunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?\n20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.\n21\u00a0Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: v\u00e6 autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.\n \n22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.\n23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.\n24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.\n25\u00a0Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.\n \n26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.\n27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.\n28 Sed postquam resurrexero, pr\u00e6cedam vos in Galil\u00e6am.\n29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.\n30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.\n31\u00a0At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.\n \n32 Et veniunt in pr\u00e6dium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.\n33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et c\u0153pit pavere et t\u00e6dere.\n34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.\n35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.\n36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.\n37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?\n38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.\n39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.\n40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.\n41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.\n42\u00a0Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.\n \n43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.\n44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.\n45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.\n46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.\n47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.\n48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?\n49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scriptur\u00e6.\n50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.\n51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.\n52\u00a0At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.\n \n53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scrib\u00e6, et seniores.\n54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.\n55 Summi vero sacerdotes et omne concilium qu\u00e6rebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.\n56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.\n57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:\n58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum \u00e6dificabo.\n59 Et non erat conveniens testimonium illorum.\n60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea qu\u00e6 tibi objiciuntur ab his?\n61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?\n62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus c\u00e6li.\n63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?\n64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.\n65\u00a0Et c\u0153perunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum c\u00e6dere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum c\u00e6debant.\n \n66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:\n67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras.\n68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.\n69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, c\u0153pit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.\n70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galil\u00e6us es.\n71 Ille autem c\u0153pit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.\n72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et c\u0153pit flere.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 14","type":"page"}
