{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar015.htm","path":"bib/vul/mar015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar015.htm","text":"1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.\n2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Jud\u00e6orum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.\n3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.\n4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.\n5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.\n6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.\n7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.\n8 Et cum ascendisset turba, c\u0153pit rogare, sicut semper faciebat illis.\n9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Jud\u00e6orum?\n10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.\n11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.\n12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Jud\u00e6orum?\n13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.\n14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.\n15\u00a0Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis c\u00e6sum, ut crucifigeretur.\n \n16 Milites autem duxerunt eum in atrium pr\u00e6torii, et convocant totam cohortem,\n17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.\n18 Et c\u0153perunt salutare eum: Ave rex Jud\u00e6orum.\n19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.\n20\u00a0Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.\n \n21 Et angariaverunt pr\u00e6tereuntem quempiam, Simonem Cyren\u00e6um venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.\n22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvari\u00e6 locus.\n23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.\n24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.\n25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.\n26 Et erat titulus caus\u00e6 ejus inscriptus: Rex Jud\u00e6orum.\n27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.\n28 Et impleta est Scriptura, qu\u00e6 dicit: Et cum iniquis reputatus est.\n29 Et pr\u00e6tereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus re\u00e6dificas,\n30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.\n31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.\n32\u00a0Christus rex Isra\u00ebl descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.\n \n33 Et facta hora sexta, tenebr\u00e6 fact\u00e6 sunt per totam terram usque in horam nonam.\n34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?\n35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.\n36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.\n37\u00a0Jesus autem emissa voce magna expiravit.\n \n38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.\n39\u00a0Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.\n \n40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:\n41 et cum esset in Galil\u00e6a, sequebantur eum, et ministrabant ei, et ali\u00e6 mult\u00e6, qu\u00e6 simul cum eo ascenderant Jerosolymam.\n42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),\n43 venit Joseph ab Arimath\u00e6a nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.\n44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.\n45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.\n46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.\n47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 15","type":"page"}
