{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mar016.htm","path":"bib/vul/mar016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mar016.htm","text":"1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.\n2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.\n3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?\n4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.\n5 Et intro\u00ebuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.\n6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum qu\u00e6ritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.\n7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia pr\u00e6cedit vos in Galil\u00e6am: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.\n8\u00a0At ill\u00e6 exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.\n \n9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mari\u00e6 Magdalene, de qua ejecerat septem d\u00e6monia.\n10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.\n11\u00a0Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.\n \n12 Post h\u00e6c autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:\n13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.\n14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.\n15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum pr\u00e6dicate Evangelium omni creatur\u00e6.\n16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.\n17 Signa autem eos qui crediderint, h\u00e6c sequentur: in nomine meo d\u00e6monia ejicient: linguis loquentur novis:\n18\u00a0serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super \u00e6gros manus imponent, et bene habebunt.\n \n19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in c\u00e6lum, et sedet a dextris Dei.\n20 Illi autem profecti pr\u00e6dicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.","title":"Vulgate: Mark: Mark Chapter 16","type":"page"}
