{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat002.htm","path":"bib/vul/mat002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat002.htm","text":"1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,\n2 dicentes: Ubi est qui natus est rex Jud\u00e6orum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.\n3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.\n4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.\n5 At illi dixerunt: In Bethlehem Jud\u00e6: sic enim scriptum est per prophetam:\n6\u00a0[Et tu Bethlehem terra Juda,\n nequaquam minima es\n in principibus Juda:\n ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Isra\u00ebl.]\n7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stell\u00e6, qu\u00e6 apparuit eis:\n8 et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.\n9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.\n10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.\n11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.\n12\u00a0Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.\n \n13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in \u00c6gyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes qu\u00e6rat puerum ad perdendum eum.\n14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in \u00c6gyptum:\n15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex \u00c6gypto vocavi filium meum.\n16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.\n17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:\n18\u00a0[Vox in Rama audita est\n ploratus, et ululatus multus:\n Rachel plorans filios suos,\n et noluit consolari, quia non sunt.]\n \n19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in \u00c6gypto,\n20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Isra\u00ebl: defuncti sunt enim qui qu\u00e6rebant animam pueri.\n21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Isra\u00ebl.\n22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Jud\u00e6a pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galil\u00e6\u00e6.\n23 Et veniens habitavit in civitate qu\u00e6 vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazar\u00e6us vocabitur.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 2","type":"page"}
