{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat003.htm","path":"bib/vul/mat003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat003.htm","text":"1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista pr\u00e6dicans in deserto Jud\u00e6\u00e6,\n2 et dicens: P\u0153nitentiam agite: appropinquavit enim regnum c\u00e6lorum.\n3\u00a0Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Vox clamantis in deserto:\n Parate viam Domini;\n rectas facite semitas ejus.]\n4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locust\u00e6, et mel silvestre.\n5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Jud\u00e6a, et omnis regio circa Jordanem;\n6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.\n7 Videns autem multos pharis\u00e6orum, et sadduc\u00e6orum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?\n8 Facite ergo fructum dignum p\u0153nitenti\u00e6.\n9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah\u00e6.\n10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, qu\u00e6 non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.\n11 Ego quidem baptizo vos in aqua in p\u0153nitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.\n12\u00a0Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.\n \n13 Tunc venit Jesus a Galil\u00e6a in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.\n14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?\n15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.\n16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei c\u00e6li: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.\n17 Et ecce vox de c\u00e6lis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 3","type":"page"}
