{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat004.htm","path":"bib/vul/mat004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat004.htm","text":"1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.\n2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.\n3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.\n4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.\n5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,\n6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.\n7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.\n8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,\n9 et dixit ei: H\u00e6c omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.\n10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.\n11\u00a0Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.\n \n12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galil\u00e6am:\n13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:\n14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:\n15\u00a0[Terra Zabulon, et terra Nephthalim,\n via maris trans Jordanem,\n Galil\u00e6a gentium:\n16\u00a0populus, qui sedebat in tenebris,\n vidit lucem magnam:\n et sedentibus in regione umbr\u00e6 mortis,\n lux orta est eis.]\n17\u00a0Exinde c\u0153pit Jesus pr\u00e6dicare, et dicere: P\u0153nitentiam agite: appropinquavit enim regnum c\u00e6lorum.\n \n18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galil\u00e6\u00e6, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),\n19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.\n20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.\n21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebed\u00e6i, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebed\u00e6o patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.\n22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.\n23 Et circuibat Jesus totam Galil\u00e6am, docens in synagogis eorum, et pr\u00e6dicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.\n24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui d\u00e6monia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:\n25 et secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6 de Galil\u00e6a, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Jud\u00e6a, et de trans Jordanem.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 4","type":"page"}
