{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat005.htm","path":"bib/vul/mat005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat005.htm","text":"1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,\n2 et aperiens os suum docebat eos dicens:\n3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum c\u00e6lorum.\n4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.\n5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.\n6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.\n7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.\n8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.\n9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.\n10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum c\u00e6lorum.\n11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:\n12\u00a0gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in c\u00e6lis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.\n \n13 Vos estis sal terr\u00e6. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.\n14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,\n15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.\n16\u00a0Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in c\u00e6lis est.\n \n17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.\n18 Amen quippe dico vobis, donec transeat c\u00e6lum et terra, jota unum aut unus apex non pr\u00e6teribit a lege, donec omnia fiant.\n19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno c\u00e6lorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno c\u00e6lorum.\n20\u00a0Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharis\u00e6orum, non intrabitis in regnum c\u00e6lorum.\n \n21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.\n22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehenn\u00e6 ignis.\n23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:\n24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.\n25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.\n26\u00a0Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.\n \n27 Audistis quia dictum est antiquis: Non m\u0153chaberis.\n28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam m\u0153chatus est eam in corde suo.\n29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.\n30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.\n31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.\n32\u00a0Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam m\u0153chari: et qui dimissam duxerit, adulterat.\n \n33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.\n34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per c\u00e6lum, quia thronus Dei est:\n35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:\n36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.\n37\u00a0Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.\n \n38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.\n39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, pr\u00e6be illi et alteram:\n40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:\n41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.\n42\u00a0Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.\n \n43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.\n44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:\n45 ut sitis filii Patris vestri, qui in c\u00e6lis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.\n46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?\n47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?\n48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester c\u00e6lestis perfectus est.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 5","type":"page"}
