{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat006.htm","path":"bib/vul/mat006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat006.htm","text":"1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in c\u00e6lis est.\n2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrit\u00e6 faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.\n3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:\n4\u00a0ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\n \n5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocrit\u00e6 qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.\n6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\n7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.\n8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.\n9\u00a0Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in c\u00e6lis,\n sanctificetur nomen tuum.\n10\u00a0Adveniat regnum tuum;\n fiat voluntas tua, sicut in c\u00e6lo et in terra.\n11\u00a0Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,\n12\u00a0et dimitte nobis debita nostra,\n sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.\n13\u00a0Et ne nos inducas in tentationem,\n sed libera nos a malo. Amen.]\n14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester c\u00e6lestis delicta vestra.\n15\u00a0Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.\n \n16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocrit\u00e6, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.\n17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,\n18\u00a0ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.\n \n19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi \u00e6rugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.\n20 Thesaurizate autem vobis thesauros in c\u00e6lo, ubi neque \u00e6rugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.\n21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.\n22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.\n23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebr\u00e6 sunt: ips\u00e6 tenebr\u00e6 quant\u00e6 erunt?\n24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon\u00e6.\n25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis anim\u00e6 vestr\u00e6 quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?\n26 Respicite volatilia c\u00e6li, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester c\u00e6lestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?\n27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?\n28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.\n29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.\n30 Si autem f\u0153num agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modic\u00e6 fidei?\n31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?\n32 h\u00e6c enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.\n33 Qu\u00e6rite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et h\u00e6c omnia adjicientur vobis.\n34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 6","type":"page"}
