{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat007.htm","path":"bib/vul/mat007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat007.htm","text":"1 Nolite judicare, ut non judicemini.\n2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.\n3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?\n4 aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?\n5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.\n6\u00a0Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.\n \n7 Petite, et dabitur vobis: qu\u00e6rite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.\n8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui qu\u00e6rit, invenit: et pulsanti aperietur.\n9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?\n10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?\n11\u00a0Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in c\u00e6lis est, dabit bona petentibus se?\n \n12 Omnia ergo qu\u00e6cumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. H\u00e6c est enim lex, et prophet\u00e6.\n13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, qu\u00e6 ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.\n14\u00a0Quam angusta porta, et arcta via est, qu\u00e6 ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam!\n \n15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:\n16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?\n17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.\n18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.\n19 Omnis arbor, qu\u00e6 non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.\n20\u00a0Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.\n \n21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum c\u00e6lorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in c\u00e6lis est, ipse intrabit in regnum c\u00e6lorum.\n22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo d\u00e6monia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?\n23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.\n24 Omnis ergo qui audit verba mea h\u00e6c, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui \u00e6dificavit domum suam supra petram,\n25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.\n26 Et omnis qui audit verba mea h\u00e6c, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui \u00e6dificavit domum suam super arenam:\n27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.\n28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba h\u00e6c, admirabantur turb\u00e6 super doctrina ejus.\n29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scrib\u00e6 eorum, et pharis\u00e6i.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 7","type":"page"}
