{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat008.htm","path":"bib/vul/mat008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat008.htm","text":"1 Cum autem descendisset de monte, secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6:\n2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.\n3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.\n4\u00a0Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod pr\u00e6cepit Moyses, in testimonium illis.\n \n5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,\n6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.\n7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.\n8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.\n9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.\n10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isra\u00ebl.\n11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno c\u00e6lorum:\n12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.\n13\u00a0Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.\n \n14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:\n15\u00a0et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.\n \n16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos d\u00e6monia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:\n17\u00a0ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit:\n et \u00e6grotationes nostras portavit.]\n18\u00a0Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.\n \n19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.\n20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres c\u00e6li nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.\n21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.\n22\u00a0Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.\n \n23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:\n24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.\n25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.\n26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modic\u00e6 fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.\n27\u00a0Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?\n \n28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes d\u00e6monia, de monumentis exeuntes, s\u00e6vi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.\n29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?\n30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.\n31 D\u00e6mones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.\n32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per pr\u00e6ceps in mare: et mortui sunt in aquis.\n33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui d\u00e6monia habuerant.\n34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 8","type":"page"}
