{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat010.htm","path":"bib/vul/mat010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat010.htm","text":"1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.\n2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt h\u00e6c. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,\n3 Jacobus Zebed\u00e6i, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholom\u00e6us, Thomas, et Matth\u00e6us publicanus, Jacobus Alph\u00e6i, et Thadd\u00e6us,\n4\u00a0Simon Chanan\u00e6us, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.\n \n5 Hos duodecim misit Jesus, pr\u00e6cipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:\n6 sed potius ite ad oves qu\u00e6 perierunt domus Isra\u00ebl.\n7 Euntes autem pr\u00e6dicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum c\u00e6lorum.\n8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, d\u00e6mones ejicite: gratis accepistis, gratis date.\n9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:\n10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.\n11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.\n12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.\n13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.\n14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.\n15\u00a0Amen dico vobis: Tolerabilius erit terr\u00e6 Sodomorum et Gomorrh\u00e6orum in die judicii, quam illi civitati.\n \n16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columb\u00e6.\n17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:\n18 et ad pr\u00e6sides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.\n19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:\n20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.\n21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:\n22\u00a0et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.\n \n23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Isra\u00ebl, donec veniat Filius hominis.\n24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:\n25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?\n26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.\n27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, pr\u00e6dicate super tecta.\n28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.\n29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.\n30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.\n31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.\n32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in c\u00e6lis est.\n33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in c\u00e6lis est.\n34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:\n35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:\n36 et inimici hominis, domestici ejus.\n37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.\n38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.\n39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.\n40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.\n41 Qui recipit prophetam in nomine prophet\u00e6, mercedem prophet\u00e6 accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.\n42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aqu\u00e6 frigid\u00e6 tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 10","type":"page"}
