{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/mat011.htm","path":"bib/vul/mat011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/mat011.htm","text":"1\u00a0Et factum est, cum consummasset Jesus, pr\u00e6cipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et pr\u00e6dicaret in civitatibus eorum.\n \n2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,\n3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?\n4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni qu\u00e6 audistis, et vidistis.\n5 C\u00e6ci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:\n6\u00a0et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.\n \n7 Illis autem abeuntibus, c\u0153pit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?\n8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.\n9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.\n10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui pr\u00e6parabit viam tuam ante te.\n11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno c\u00e6lorum, major est illo.\n12 A diebus autem Joannis Baptist\u00e6 usque nunc, regnum c\u00e6lorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.\n13 Omnes enim prophet\u00e6 et lex usque ad Joannem prophetaverunt:\n14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.\n15\u00a0Qui habet aures audiendi, audiat.\n \n16 Cui autem similem \u00e6stimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes co\u00e6qualibus\n17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.\n18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: D\u00e6monium habet.\n19\u00a0Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.\n \n20 Tunc c\u0153pit exprobrare civitatibus, in quibus fact\u00e6 sunt plurim\u00e6 virtutes ejus, quia non egissent p\u0153nitentiam:\n21 V\u00e6 tibi Corozain, v\u00e6 tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone fact\u00e6 essent virtutes qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in vobis, olim in cilicio et cinere p\u0153nitentiam egissent.\n22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.\n23 Et tu Capharnaum, numquid usque in c\u00e6lum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis fact\u00e6 fuissent virtutes qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.\n24\u00a0Verumtamen dico vobis, quia terr\u00e6 Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.\n \n25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine c\u00e6li et terr\u00e6, quia abscondisti h\u00e6c a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.\n26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.\n27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.\n28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.\n29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.\n30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.","title":"Vulgate: Matthew: Matthew Chapter 11","type":"page"}
